Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 5 --

Procus este bajuli ; procul animæ plebeïæ ; hæc ad vos dissertatio
non pertinet : Agimus cum litteratis majorum gentium.
Sit ista thesis. Regibusne omnia licent? Audite respõdentem,
non Papinianum, non Thomam de Aquino; sed Ioannem
Baptistam, Quo inter natos mulierum non surrexit nec major, nec
sapientior. Non tibi licet, inquit Herodi, habere vxorem fratris
tui. Ergo non licent omnia Regibus Hocne solum principibus
vetitum, ne stuprum aut incestum admittant ? sunt & alia
plurima ipsis æquè prohibita, quæ ego, quæ alius quispiam
nolumus ab ipsis contra nos attentari. Nam quid valde pertinet
ad Ioannem Baptistam, quid ad me, qui cœlibes sumus, si
alienas vxores Herodes ineat ? Malim hoc ipsum perpetrare,
quàm mihi denarium abradi, quàm iugulari, quàm excindi
ciuitates, quàm euerti templa, quàm substantias nostras Comœdis,
Aleatoribus, Blasphemis, Cinædis adjudicari. Interrogatis
me nunc vicissim. Si hæc tam sæua, tam execranda
committant Principes, illicóne ipsis imperium debet abrogari ?
Petite ista à Theologis, & à Politicis superiorum temporum.
Reuocate in mentem Dei vltoris iudicia, eius nimirum,
Qui aufert spiritum Principum, eius ipsius qui balteum Regum dissoluit,
& præcingit fune renes eorum. Sed ista nunc non persequimur.
Habemus innocentissium Regem rectâ ac legitimâ
successionis serie ad nos deuolutum, à quo felicem progeniem
speramus ; habet ipse fratrem, agnatosque, quossanos
saluósque cupimus. Hoc vnum querimur, contra ius atque
fas, contra decus & honorem Galliæ, hoc tantum Regnum ab
indignissimo homine peruersissimè administrari ; atque adeò
flagitamus à Regina enixissimis votis, vt ipsum dimittat :
quòd si faciat ; omnia illico pacatissima sint. Vos verò qui
ipsi propius adestis, siue Custodes, siue Consiliarij, emittite
Page précédent(e)

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.