Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 6 --

vocem tandem aliquando liberam, nec sinite optimam quondam
Principem hoc teterrimo fascino diutiùs alligari atque
sopiri. Opitulamini laboranti Patriæ, seruate Galliam, eripite
nos è seruitute. At vos, perfidi assentatores, qui Deum diuináque
aspernati, prudentiæ vestræ confiditis, metuite fortunæ
vicem ; reputate quot ciuium, quot paganorum odia in
vos sint concitata. Recordamini partum vestrorum : cogitate
an olim ipsorum quisquam, tam iniquæ tamque indecoræ militiæ
nomen dederit. Fuit distracta, fatemur enim, in diuersas
partes Gallia. Hinc steterant Colinij, hinc Guisij: prætandebatur
vtrinque Religio. Postremis temporibus, & sub obitum
Henrici tertij, agebatur magna illa quæstio, quorsum Regni
successio deuolueretur : Rege nimirum orbo, & Agnato proximo,
propter cultus diuersitatem, incapace. Erant illæ profectò
magnæ causæ, & potentissima ad voluntates mouendas
argumenta. Vos verò, Viri Prudentissimi, quid prætenditis ?
Vt Mazarino nimirum pulchro ac lepido capiti in Aula Gallica
saluo, incolumi ac beato esse liceat. Hunc idcirco iuuatis
consiliis, facetiis exhilaratis, corporibus tegitis, Regisque
personam, proh scelus! scelestissimo nebuloni tutando obtenditis
& circumfertis. Erimus nos interim Majestatis rei,
qui Regem, quem intempesta nocte rapuistis, repetimus.
Accusabimur qui tantæ indolis, tantæque spei pueros impuri
ac nefarij Siculi contagione afflari pati vltrà non possumus :
qui Galliæ famam, quæ à tot annis sub ineptissimo rectore
fœdissimè laborat, purgare nitimur : qui rem publicam
æquissimis sententiis & Edictis, quibus Regni Proceres inter
fuerunt, restitui cupimus : Regiam denique Majestatem,
quam à sexcentis supra mille annos colimus atque tuemur,
sacrosanctam porrò, illæsam & integram colere & tueri propriæ
Page précédent(e)

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.