Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 4 --

atque vrbibus sustentandis sufficere possit, vnius Adulatoris
ingluuies hauriat ; non liceat viris, bonis queri ; non liceat
æquis Senatoribus contra mutire ? Quòd si Deus Opt. Max.
singulari nuper in Galliam beneficio Magistratibus nostris
indiderit hanc mentem, vt largitiones aulicas restringi, vt
Publicanorum latrocinia coërceri, vt impium Siculum è dominatu
excuti velint, atque vt innocentissimo Regi, cùm in
suam tutelam venerit, regnum florens cum beneuolo subditorum
omnium animo exhibeatur : extent nonnulli, qui se
ciues bonos, qui se Christianos, qui se Gallos denique dici
cupiant, audeant tamen tam piis conatibus atque consiliis,
ipsique diuinæ Prouidentiæ, quæ se prodit, pertinacissimè resistere.
O perfidiam ! ô scelus ! ô atrox, si Christianè loqui
liceat, aduersus Spiritum sanctum patratum piaculum ! At
enim vos Scripturas sanctas obtenditis, & quæcunque in optimorum
Regum commendationem dicuntur, è locis communibus
congeritis. Benè id quidem : Reddite quæ sunt Cæsaris,
Cæsari. Cui tributum, tributum, &c. Aguoscimus vocem Christi
Domini. Sed liceat vos interrogare mutuò. Est ne Iulius Mazarinus
Rex vester ? Non est ille quidem ; sed est gubernantis
Reginæ Administer. An ipsi idem honor debetur qui Reginæ?
Neque quam Quærimus porrò, Regina ipsa est-ne eodem
iure, eadem potestate prædita, qua erit Rex, cum in pubertatem ?
venerit ? Minimè verò : plurima enim sunt quæ à
Gubernantibus Reginis decerni non possunt. Cut ergo, si
Reginæ ipsi omnimoda potestas non competit, vultis muliebri
Administro omnia licere ? Sed inutiliter tempus teritur
in illa refutanda sentenria Programmate, satyris inale dictis,
diris denique fatigandus est ac proscribendus ille homuncio,
ne quid asperiùs dicamus. Verumtamen majora molimur.
Page précédent(e)

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.