Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 15 --

pudet nuncupare quod non ediderit internecionem.
Virgineum florem multoties sacrilego concubitu
decerpsisti, sed appetentẽ publicæ castitatis
libidinem non exsatiabas dum te scortis & meretricibus
priuatim immisceres. Multos euertisti fortunis,
sed dum in Publicam perniciem, sacra immineret
auiditas, ponebat in priuatis capitibus furor tyrocinium,
vt publicis direptionibus præluderet.

 

Nihil amplifico Mazarine, Vix enim cogitando,
nedum scribendo possum assequi, quæ tu exequendo
peregisti : quidquid dixi, tuum est, imo tuum
forte non est, quia minus est, quam quod egisti.
Quid ergo tantũ illud est, audiant & oderint Galli,
Hispani, Germani : Ecclesia, totus orbis. Paci iam
prope sanciendę Leones inter, aquilas & lilia solus
obstitisti, vt saltem Neronis adinstar, cum solus non
competeres ad crimina, quę auebas ; cõmuni totius
Europæ propemodum incendio mentem exsaturares ;
Non satisfuit crudelitati tuæ, Gallorũ effundere
sanguinem iniquo multoties carnificum gladio,
nisi vel ipsis etiam cruentis omnium gentium tortentibus
innatares, priuatasque perosus cædes publicè
fierès homicida. Non fecissent satis veneri tuę
constupratę passim in vrbibus selectę virgines, nisi
& sacrilegus, & adulter, & incestus, & ereptor cum
effreni militum licentia, subiisses in omnes gentes
admissatius, secretioremque, pudorem, ad ipsa penetralia
prælucẽtibus tibi flammis impudicis compressistes :
sterilis tibi visus fuisses ad supplicia, &
pœnas, si mortem miseris dolorum terminum intulisses,

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.