Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 14 --

sceleribus famulata, ne cum atrocitate sua,
quanta erat, viderentur, Laruam obducebat ? imputare
posses hocvitium gentilibus cunis neque tuum
arbitramur esse, quod natura tibi cõmune cum aliis
ingenuit. An hę rebimus in vindicta, quę te tenacissimum
iniuriarum ita vocauit in omniũ inuidiam,
vt ne vel ipsis quidem posses sapere, qui te tamen
æmulabantur. Et hoc pariter crimen cum Libanio
vocares splendidum furorem qui cum nobiles omnes
vt impiè mentitur mundus, habeat asseclas, te
vel primipilum habere debuit, vel pharum, vt cum
authoritate fieret. An attingã homicidia tua ; quotidiana
sunt, & plebeii furoris est in vulgari sanguine
vilescere, dum nequit in ipsis procerum iugulis exsatiari ?
Venus, proditio, vindicta, homicidium, priuata
sunt crimina, dixerim priuatum impietatis
tuæ satellitum, ac quasi prætorianos improbitatis
domesticæ laterones, quibus priuatus indulgebas,
ne, si publicè fierent, segnior videreris ad crimina,
qui te ambires audaciorem haberi.

 

Prodeat itaque furor ille tuus è domesticis parietibus,
& cum splendorem affectet vel in sceleribus,
apricetur ille tandem ad lucem publicam, vt quæ
tuis sapuit, omnium oculis inhorrescat. Prodiuit
profecto sed cum apparatu, & in publica tua rabie
visur est renasci vetus ille Caligulæ furor, qui Romanis
olim omnibus vnum caput expetebat, vt in
vno posset iugulo simul omnium sanguinem ebibere.
Innocentes suffixisti patibulo ; publicũ fuit scelus
sed quia fiebat in priuatis capitibus ideo tuum

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.