Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 2 --

catenasque deosculantur suas ? Quidni ? si aureæ sint illæ ac
sericæ. O fœdam sortem ! ô dedecus! ô peruersitatem animi
ac nominis Francici! Alteros à rectè sontiendo abducit æmulatio,
odium, superbia : indignantur se præclaræ sententiæ
authores non fuisse ; dolent emersisse de multitudine quosdam,
qui generosos spiritus ediderint, qui se fortes exhibuerint
atque constantes ; quæ quidem vna constantia genuinus
est virtutis absolutæ character. Cæterùm ex quo ciuitatem
vniuersam ad eundem libertatis asserendæ scopum conspirare
cernunt, palam dissentire non audent : agunt cuniculis ;
magnam mehercule solertiæ laudem consecuturi, si tot odiis,
tot gladiis impetitum hominem Siculum ; capitis, ac famæ,
fortunarúmque omnium obiectu seruauerint. Verumtamen
quia possunt inter illos esse nonnulli qui rectè se facere existiment :
& quia nihil est tam absurdum, quod defensum non sit
ab aliquo philosophorũ : proponamus aliquid quod homines
mini memalos ad sana cõsilia deducat, superbos & pertinaces
pudore suffundat. Quid ergo intendimus, Patres Conscripti ?
Nimirum vt populo Gallico à calamitatibus liceat respirare :
vt imminentes ceruicibus nostris gladios depellere : vt
hominem denique peregrinum, qui tantam nomini nostro
infamiam inussit, qui Galliæ procurationem insolentissimè
vsurpauit ; qui Regis pueri, qui fratris infantis, proh scelus !
educationem suscepit, procul pellamus. Quid contradicitis,
Viri Consultissimi ? Graue est, inquiunt, virum Reginæ gratiosum
eliminari tam subitò tamque probrosè. Ciuitatem
igitur toto orbe præstantissimam mauultis perire, & cum
ipsa Galliam vniuersam. Estis-ne vos Galli, qui sic censetis ?
Atqui ille ipse vir, quem tantoperè fouetis, ac colitis, si est
vir bonus atque prudens, iampridem discessisse debuerat, vt
Page précédent(e)

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.