Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.

Page suivant(e)

-- 1 --

STOMACHATIO
BONI POPVLARIS

CONDVCTITII scriptores non sumus, quorum
munus est iras & verba locare. Gratis loquimur
& ex animi sententiâ. Cæterum si nimio
æquitatis proditæ sensu altiùs inclamamus : imputetur
naturæ. Gallico, inquis, fermone queri
debueras. Istud verò ex arre caueo : nimirum plebeculæ non
loquor, quæ est ipsa satis iam commota per sese. Porrò probabilia
non assero modò, sed ea quæ omnium gentium consensione
creduntur ; atqui in omni re omnium gentium confensio
vox naturæ. Infers. Quid opus ergo est rem tam pronam,
atque claram oratione illustrare ? Quia videlicet videmus
nonnulles, qui communi sententiæ, & Reipub. commodis,
& suis ipsorum vtilitatibus obnituntur, Aduerso veluti qui flumine
lembum remigiis [1 mot ill.]. Fieri quî potest, vt contra proprios
vsus depugnet quisquam ? Non quisquam si sanus sit, &
sedatæ mentis : sed si ab odij, aut inuidentiæ, aut alia quapiam
perturbatione obcæcetur, fieri persæpè cernimus. Quid plura ?
designantur in ciuitate nonnulli (vtinam ne in amplissimo
ordine) qui tyrannidem perire nolunt, qui fulciunt etiam,
qui rectè sentientibus refragantur. Ergo amant vincula ipsi,

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.