Anonyme [1649 [?]], LES PENSÉES D’VN GRAND POETE, SVR LES AFFAIRES DV TEMPS. , latin, grecRéférence RIM : M0_2743. Cote locale : A_4_44.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 3 --


Sic Italus summos nimiosque optauit honores,
Et magnas exegit opes, numerosa parauit
Excelsæ Turris tabulata, Domumque superbam ;
Quid nos antiqua non Nobilitate Minores ?
Ast Heracletici Iusto cum examine legum
Qui omnia Decernunt tanquam Diuina, dolent, quod,
Prodiga non sentit pereuntem fœmina censum,
Aulaque Regalis seruis est plena superbis
Contra qui gaudent, versu hoc nituntur iniquo ;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos
Et rabie pressi ; Patriæ hæc tam dira precantur ;
Adsint bella, fames, pestis, mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,
Quid non & nobis, superum qui tenuimus arma ?
Arguit hæc diuino corde Senatus, & vrget
Doctior, hęc non sunt naturæ vitia, vobis
Prima peregrinos obscœna pecunia mores
Intulit, & turpi fregerunt sæcula luxu
Diuitiæ molles ; sicut & grex totus in agris
Vnius scabie cadit, & porrigine porci.
Sic vos, ô Duces, famam ; censusque parentum
Fregit magna viros inter concordia molles.

 

 


Discite nunc, Proceres, animam præferre pudori,
Nec propter gemmas viuendi perdere causam.
Nam omne animi vitium, tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto Maior qui peccat habetur
Rarus enim fermè sensus comunis in illo
Dissidio, miserum est aliorum incumbere famę,
Et collapsa, ruunt subductis tecta columnis :
Nulla in muneribus fiducia, fęuusque Minister
Seruis dona dedit, captiuis sceptra, triumphos ;
Fronti nulla fides, prauæ ne credite menti.
Illius in vires & pectora vertite ferrum,
Sternere qui telis Regnum, Populosque peroptat.
Ex templò, Sangermanicæ soluuntur frigore membra
Turmæ, nec medio attonita inter fata dolore est
Quisque suum tentat pectus, secumque reuoluit,

page précédent(e)

page suivant(e)