M. B. I. V. D. R. D. L. P. P. T. [1652], PRESAGES DE CHANGEMENT EN LA MONARCHIE DES FRANÇOIS Par M. B. I. V. D. R. D. L. P. P. T. , français, latinRéférence RIM : M0_2859. Cote locale : B_14_7.
EPIGRAMMA.
In Regalia anni 1648.
QVAM timidus Regem natum timet hostis Herodes Christum, nam pauper, solus, eratque puer. At plures, mirum, fortes si non fugit vnus. Parcite nunc : Stultus num Mazarinus ecrit ? Audit vociferantia Rex bibe ; Rex bibit ora. Tot quoque sunt Reges, quot videt esse domos. Sic rapit à nobis Regem Mazarinus amicum. Imperium plures nescit habere Reges.
Inquit.
FALLITVR at fatuus, nam tot quot pocula fingunt Reges, hæc vnum regia, mente colunt. Conscius hæc simulans fugit : Altitonantis Olympi Effugiet fulmen ? Non, ferietque caput.
Datum Parisiis sub Capricorno FVNDIBVLARIIS.
FVNDA ruit Goliath : Stratus, dolor ! ipse resurgit ; Nam lapis baud satis est, ense necandus erat. Ense necandus erit.
Sub Libra anni 1649.
M. B. I. V. D. R. D. L. P. P. T. [1652], PRESAGES DE CHANGEMENT EN LA MONARCHIE DES FRANÇOIS Par M. B. I. V. D. R. D. L. P. P. T. , français, latinRéférence RIM : M0_2859. Cote locale : B_14_7. |