Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 18 --

dicendũ potiori merito quàm Marcellum,
Patriæ gladium ? Quare trepidas, quis te scelerum
Alastor tam subito pallore mutauit ? Erubesce potius
si tibi post scelera tua pudoris vel tantillum superest,
& fatere te saltem hîc reum, quandoquidem
minora sunt cætera, quàm vt tibi atrociora
meditanti censenda inter crimina videantur.

 

Indulseris enim profectò cupiditatibus obscœnis ;
& depopulatus sis sacra, & prophana diripueris ;
sanguinem sparseris & priuatum & publicum ;
fidei Sacramento tete multoties absolueris : quamquam
atrox, nondum tamen insolens est impietas,
quam tu nactus es ambitiosiorem, quàm
vt præceptis non dedignetur alienis insistere. Puderet
te laudum quas tibi mereretur imitatio, &
haberi pigeret improbum, nisi te non tam atrocitas
supplicii quã nouitas cõmendaret, & inuenisse
te crederẽt alii crudelitatis modum quẽ infligeres.

Ea propter irritabãt te non satiabant cædes publicæ,
incendebant non extinguebant venereos
ignes priuatæ libines, obdurescebas non emolescebas
ad publicas calamitates, quia nihil dum feceras
sine exemplo, & transmitti volebas apud posteros
vt exemplum, ad cuius sese fingeret amussim,
qui vel ipsorum vellet Neronum crudelitatem
supergredi.

Attende dum euoluam quæ tu agglomerasti
crimina, in Condæo & Harcurio inclinatas sciebas
recumbere spes comnes imperij, Galliæque totius in
duobus meditatus perniciem, dum in Catalauniam

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.