Anonyme [[s. d.]], ORIGINAL DV PORTRAIT DV CONSEIL D'ENHAVT D’AVIOVRD’HVY. , français, latinRéférence RIM : Mx. Cote locale : B_11_24.

Page suivant(e)

-- 1 --

ORIGINAL
DV PORTRAIT
DV CONSEIL D'ENHAVT
D’AVIOVRD’HVY.

Qværitur quæ res malos principes faciat,
iam primum nimia licentia, deinde
rerum copia, amici præterea improbi,
satellites detestandi, eunuchi
auarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles, &
quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia.
Sed ego à Patre meo audiui, Diocletianum
Principem, iam priuatum dixisse, nihil esse
difficilius quam bene imperare. Colligunt se quatuor
vel quinque, atque vnum Consilium ad decipiendum
Imperatorem capiunt, dicunt quid probandum
sit. Emperator qui domi clausus est, vera
non nouit ; cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur ;
facit iudices quos fieri non oportet ; amouet
à Republica quos debebat obtinere. Quid multa ?
vt Diocletianus ipse dicebat, Bonus, Cautus, Optimus
venditur Imperator. Vopiscus in Aureliano
sub finem.

Page suivant(e)


Anonyme [[s. d.]], ORIGINAL DV PORTRAIT DV CONSEIL D'ENHAVT D’AVIOVRD’HVY. , français, latinRéférence RIM : Mx. Cote locale : B_11_24.