Anonyme [1649 [?]], LES PENSÉES D’VN GRAND POETE, SVR LES AFFAIRES DV TEMPS. , latin, grecRéférence RIM : M0_2743. Cote locale : A_4_44.

Page suivant(e)

-- 1 --

LES
PENSÉES
D’VN GRAND
POETE,
SVR LES AFFAIRES DV TEMPS.

 


Induit ex templò varios gens gallica vultus ;
Subdita ΔΩΡΟΘΕΟγ, nocturnos anxia raptus
Deflet, germanum & Regi testatur amorem.
Altera, tanquam Hostis, gaudet quod Rege remoto
Prędaque sit Regnum, nummi portentur adextra,
Inuadat nostros fines Hispanus, & Omne
Nunc Itali exportent argenti pondus & auri,
Et non mirandum, Peregrina ignotaque nobis
Ad scelus atque nefas QVODCVMQVE est purpura ducit
Gallorum POPVLVS LACHRIMANDO, acerrimus armis,
His, Regis Rapti pereuntia Iura tuetur
Nec patitur longæ Pacis mala, Namque Senatus
Nouit quod FACILE EST, IMPVEI imponere Regi.
Sed quos præcipitat subiecta potentia magnæ
Inuidiæ, mergit longua atque insignis honorum
Pagina, sunt petulanti, horrendum, splene cachinno :
Vincant Diuitiæ, nihil est audacius illis ;
O Nummi indebitum vobis hunc præstamus honorem,
Vos estis fratres Sancto nec cedat honori
Nuper in hanc vrbem pedibus qui venerat albis,
Omne in præcipiti vitium stetit, & nimis vncis
Naribus indulgent, hęc secum talia dicunt,

Page suivant(e)


Anonyme [1649 [?]], LES PENSÉES D’VN GRAND POETE, SVR LES AFFAIRES DV TEMPS. , latin, grecRéférence RIM : M0_2743. Cote locale : A_4_44.