Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 16 --

propterea gladio bellico depopulatus Prouincias,
& intra regnum & extra ; vastitatem intulisti,
vt quam inuidebas miseris mortem, vitalem
faceres : non hoc Nero, uon hoc Procustes, non hoc
fccisset tuus Dionysiur, sed tu crudelior commentuses
quomodo etiam ante mortem enecares.

 

Proh nimiam Gallorum cœcitatem : homicidas
priuatos quotidie subigebamus in crucem & te publicum
patiebamur : latrones & Sicarios imponebamus
in equuleum, & tibi publico Prouinciarum
prędoni parcebamus. Sacrilegos & incestos subiiciebamns
flammis, & te venereis ignibus propalam
exardescentem, viuum etiam non decoquebamus.
Trucidabamus incentores priuatarum seditionum,
teque Europææ seditionis & fomitem, & fautorem
inultum esse sinebamus. In te, in te sęuiendum
fuit, dum tu in omnes desæuires, tibi vni non
parcendum erat, dum tu nemini parceres ; tuum
vnius licet purpuratum caput violandum erat cum
tu nihil, sacrum quamuis illud & venerabile illibatum
esse patereris, sed quamuis furori nostro debebaris
iampridem victima ; tuo tamen ideò parcebamus
capiti, vt publicum Gallicæ gentis anathema,
publica etiam Themidis iustitia, vel demeteret
ferro publico, vel proscriberet.

Pœnitet me prope calamum meum tanto scelerum
Oceano commisisse, vnde nunquam emersurus
videar, si vel intacta criminum tuorum plebeculâ,
velim grandiorâ duntaxat insectari ; non tamen
gradiar retro, quamuis animo nunc meo cum



page précédent(e)

page suivant(e)