Anonyme [1649 [?]], STOMACHATIO BONI POPVLARIS. , latinRéférence RIM : M0_3719. Cote locale : A_4_34.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 3 --

se tantæ subduceret inuidiæ, tantosque placaret tumultus : si
non est vir bonus, si sexcentorum criminum & flagitiorum
reum facimus, si conscientiam ipsius compellamus & quatimus,
à quâ falli ipse non potest ; quin elabitur properè, quin
erumpit, quin se proripit è retinentium la queis atque complexu ?
Si verè diligitis, sinite ipsum abire. Atqui pertinet ad
Reginæ gloriam ne discedat. Nos verò defendimus neque è
Reginæ decore, neque è Regni vsibus esse, vt apud ipsam hæreat
diutiùs. E decore, palam est : ex vsibus, clarum itidem.
Esset nimirum ipsa sine vllâ mentis trepidatione ac stomacho,
in amplissimâ Lutetiâ, quæ est deliciarũ omnium metropolis :
atque inde, vt solebat, vniuersæ pacatissimæ Galliæ ius redderet ;
consentien tesque honori-suo Proceres, atque Aulicos
cerneret, quos in partes atque factiones scissos videt atque
armatos. Statuitis ergo, Consultores Peritissimi, Regibus licere
omnia, tenerique subditos fœdissimis quibusque obsequiis
nulla detrectatione præstandis. Vnde id desumitis ?
estis-ne vos Iurisconsulti ? habetis per historias rerum antiquarum
notitiam ? peragrastis regna orbis terrarum ? adhibetis-ne
sententiis vestris rationem ducem ? Remouete ergo
paulisper æmulationem atque auaritiam, quæ vos agunt
transuersos ; & auscultate cætera. Reges, mihi credite, populorum
causâ creati sunt ; non vice versâ. Solum Christum sic
decebat loqui :Non vos elegistis me, sed ego elegi vos. Reges cæteros
populi elegerunt. Quamobrem verò ? Respondeat Marcus
Tullius Togatorum omnium facilè princeps : Æquitatis
tuendæ causá. Si æquitatem non tuentur, aberrant ab officio.
Quid si subditos vexent, si deglubant, si trucident, si patrimoniis
euertant, si solum mutare cogant, si hirudines aulicas
infinitorum ciuium sanguine saturent, si, quod Prouinciis


page précédent(e)

page suivant(e)