Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 6 --

non nisi arte cohibetur & industria. Quem
nisi probè intelligat, penitusque exploret,
fallitur, quisquis in eo regendo operam animumque
intendit. Hinc motus, convulsiones,
morbi & Rerumpublicarum interitus.
Sed hominem noscere non sufficit Principi
propius accedat oportet, & in naturam &
facultates suorum exactiùs inquirat, vt illos
non minus quàm seipsum habeat cognitos.
Nam vt vultu moribusque, homo ab homine
differt, ita populus ab alio, ingenio &
assuetudine distinguitur. Ideò mitius hunc,
alitèr alium haberi expedit. Nec omnibus
omnia conueniunt. Vt curet ægrotum Medicus,
non structuram solum hominis, sed
complexionem subiecti perquirit. Nec Oceano
se committit Nauarcha, maris & pixidis
nauticæ vtcunque sciens, nî quos in
itinere scopulos, quæve alia vitanda habeat,
exploret ; Minus qui Reipublicæ clauo assidet,
ventorum pelagi, & casuum, qui obiectari
poterunt, ignarum esse conuenit. Mazarinus,
Cardinalis Italus, Franciam minoritate
Regis feliciter satis gubernat, illam
verò & partes eius sufficienter nouisse, ex nupero
ciuili bello minimè enotuit. Nam vtcunque
pro Asinis habeantur Galli à quibusdam,
vel pro fatuis, & qui verbis promissisque


page précédent(e)

page suivant(e)