Anonyme [1649], OBSERVATIONES POLITICÆ. SVPER NVPERIS GALLIÆ MOTIBVS. , latinRéférence RIM : M0_2567. Cote locale : A_9_11.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 13 --

vel expensarum, inquirere fas. Protestatus
est anno præterito sæpius Cardinalis, belli
finem adesse, & pacem in manu suâ se complecti ;
& subsumebat Parlamentum, eius
ergo non hostium culpam esse, quod non
perficiatur. Idem Longeuillanus deinceps
& Avauxius confirmarunt, occasionem
fuisse, & certa temporum momenta, quibus
honesta, tuta & gloriosa pax haberi potuit,
sed dum hæc vel sponte, seu inertiâ
quâdam negligitur, quæ bellandi necessitas,
& contribuendi promptitudo ? Sed detur,
continuandum necessariò bellum, an
ideò ad succum & sanguinem exsugenda
est Gallia ? Notum est ad aulam Regis &
statum internum 60. ferè milliones abire,
licet nec illi pendantur. 80. ergò restabunt
ad belli sumptus, bone Deus, quanta summa !
Sueci diuturnius bellum gesserunt, &
fortius, totamque penè Germaniam subiugarunt,
sed dispendio & sumptibus hostium ;
vix enim ex proprio millionem bello
annuatim contulerunt, & interim militia
obediens & contenta reperitur, & domi
status illorum incrementa capit & florescit.
Gallia minori militum numero decies
plus impendit, & omnia seditionum
plena, & querelarum, quod integris annis


page précédent(e)

page suivant(e)