Anonyme [1649 [?]], LES PENSÉES D’VN GRAND POETE, SVR LES AFFAIRES DV TEMPS. , latin, grecRéférence RIM : M0_2743. Cote locale : A_4_44.
page précédent(e)

page suivant(e)

-- 2 --


Quis nunc diligitur nisi conscius, Obmutescunt.
At quorum lachrymæ vultum corpusque rigarunt
Cum vidcant Lodocium proditione carentem
Non omni, (quænam saluis fiducia nummis)
Hæc flendo secum ; quid prodest sanguine longo
Censeri, & pictos Maiorum ostendere vultus ;
Hinc iram atque animos à tali semine Princeps
Sumit, & ancipiti nihil est audacius illo,
Et cum laudatur non possit credere de se ;
Sed caueat, nam nil violentius aure Tyranni :
Nobilitas sola est prudentia & integra virtus :
Quæ patet in patriam, cum ortum fibi vendicet omnem.
Risu perpetuo pulmonem agitare parantur
Plures, quod Fasces, Lectica, Tribunal in vrbe
Nosträ non fuerint, nec præcedentia longi
Agminis officia, atque Itali Tabarina superbi ;
Non que Duces adsint, non molles Belligerosi,
Non Gladiatores, nec plures Sardanapali,
Non Mactatores, nec turmæ Sandapilarum,
Fortem animum dantes rebus quas turpiter audent,
Ignari penitus, quod Maxima semita certè
Tranquillæ per virtutem patet vnica vitæ,
Nullum numen adest quin sit prudentia, sed te
Nunc faciunt fortuna Deam, cœloque locarunt.
Vos ô Iustitiâ moniti non temnere Diuos,
Flete, sinus vestros lachyrmis implete subortis ;
Cum videant serui Dominos, ceruice relictâ,
In corum atque Eurum (sancto mandante Senatu :)
Arma feret vobis scelerum Rhamnusia vindex,
Quando quidem data sunt ipsis quoque fata sepulchris.
Nam ad generum Cereris sine cæde & vulnere Pauci
Descendunt Fures, & siccâ morte Tyranni.
Sunt Sangermanici, qui fortes & generosi,
Deque satellitibus, simul & de plebe togatâ,
Hæc secum læti qui talia corde loquuntur :
Audendum est aliquid cruciatu, & carcere dignum,
Si vis esse aliquid, probitas laudatur & alget.

page précédent(e)

page suivant(e)